IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[11:10] OBSCURENTUR OCULI EORUM NE VIDEANT: ET DORSUM ILLORUM SEMPER INCURVA.
OBSCURENTUR. Unde scandalum hoc procedat uel illaqueatio subponit, ex excaecatione uidelicet ipsorum et cupiditate terrenorum quae semper in Iudaeis maxima regnat.
INCURVA uerbum est imperatiuum, ac si dicatur: Tu Deus, INCURVA DORSUM EORUM ut cupiditate appetendi terrena, non erigantur ad caelestia.
Notandum uero huiusmodi uerba, quae impraecationis uidentur, cum a sanctis dicuntur magis ad propheticam enuntiationem quam ad desiderium uindictae pertinere, ut uidelicet cum dicitur "Fiat", tale sit ac si praediceretur "Fiet". Sicut enim quandoque futuro indicatiui uerbi imperatiue utitur Scriptura, ut diliges pro 'dilige' non occides pro 'non occide' ita e conuerso nonnumquam facit. Quid etiam obest si aliquis sanctus per Spiritum illuminatus, diuino assentiens indicio, optet fieri de uindicta etiam malorum quod recte faciendum esse intelligit et in diuina praefixum uidet esse sententia? Velle quippe fieri quod iustum est fieri, quae est iniustitia? Alioquin quaedam nobis displiceret iustitia et ipsam quoque Domini sententiam cognitam haberemus exosam.
Sed de hoc diligentius Theologiae nostrae tractandum reseruamus.