Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:12] QUOD SI DELICTUM ILLORUM DIVITIAE SUNT MUNDI, ET DEMINUTIO    EORUM DIVITIAE GENTIUM: QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:12] QUOD SI DELICTUM ILLORUM DIVITIAE SUNT MUNDI, ET DEMINUTIO    EORUM DIVITIAE GENTIUM: QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM?

 

QUOD SI. Aemulantur illos, et merito, quia si delicto eorum tam bene usus est Deus, id est tanta inde consecuta est utilitas ut uniuersus inde mundus in gentibus profecerit, quanta erit utilitas de ipsorum pariter conuersione cum gentibus? Et hoc est QUOD SI DELICTUM ILLORUM DIVITIAE SUNT MUNDI, hoc est ex delicto illorum et reprobatione unius populi mundus in caeteris spiritualiter est ditatus; ET DIMINUTIO EORUM, id est quod minus in illis modo habet mundus de spiritalibus bonis recompensatur in gentibus.

 

QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM erit, subaudis diuitia mundi, hoc est si et ipsi pariter cum gentibus mundum impleant bonis operibus, multo amplius ipse ditabitur. Et est quidem istud Quod quasi 'sed' aduersatiuum, ad hoc scilicet quod primitus dixerat de eorum peccato et nunc de conuersione loquitur, ut sic uidelicet iuxta litteram continuetur ad praemissa:

 

     Ita delicto eorum ditatus est mundus; sed si delictum illorum etc.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License