IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [11:13] VOBIS ENIM DICO GENTIBUS. QUAMDIU QUIDEM EGO SUM GENTIUM APOSTOLUS, MINISTERIUM MEUM HONORIFICABO, |
[11:13] VOBIS ENIM DICO GENTIBUS. QUAMDIU QUIDEM EGO SUM GENTIUM APOSTOLUS, MINISTERIUM MEUM HONORIFICABO,
VOBIS ENIM. Et quasi aliquis de hac plenitudine futura desperaret iam penitus Iudaeos ulterius a Deo reprobatos esse, ostendit proprio exemplo desperandum non esse quia et ipse ad hoc quotidie laborat, cum sit APOSTOLUS GENTIUM, ut etiam aliquos ex Iudaeis conuertat. Quod quidem est officium suum, praedicandi scilicet, honorare, id est maxime commendare, cum ex abundanti hos etiam Deo lucretur, quorum apostolus, id est praedicator, non est ipse constitutus; APOSTOLUS GENTIUM, etsi uidelicet minime Iudaeorum.