IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [11:15] SI ENIM AMISSIO EORUM, RECONCILIATIO EST MUNDI: QUAE ASSUMPTIO, NISI VITA EX MORTUIS? |
[11:15] SI ENIM AMISSIO EORUM, RECONCILIATIO EST MUNDI: QUAE ASSUMPTIO, NISI VITA EX MORTUIS?
SI ENIM. Et merito in hoc persisto ut etiam eos conuertam, quia cum AMISSIO illorum RECONCILIATIO sit MUNDI in gentibus ac per hoc utilis, multo mirabilior et utilior erit ASSUMPTIO eorum quae erit quasi mortuorum resuscitatio. Mirabilius est enim mortuum suscitare quam illud quod non uixit animare, id est uitam reddere quam dare. Quotidie enim scimus in uteris matrum naturaliter carnes animari, nec miramur; mortuas autem reuiniscere miraculi esset potius quam naturae. Gentes itaque conuersas ad Deum, quarum populus antea per fidem non uixit, animari, id est uiuificari potius dicere possumus quam resuscitari. Iudaeos, uero, si redeant ad Deum et conuertantur corda patrum in filios, quasi mortui suscitantur, cum populus ille scilicet antea per fidem uixerit. Et certe difficilius est iustum cum lapsus fuerit suscitare quam qui iniquus perstiterit ad iustitiam trahere. Quod quotidie in ipsis conuentibus religionum experimur, cum eos qui de saeculi malitia ad monachatum conuertuntur facile in bono perseuerare uideamus proposito, saeculares uero monachos uix aut numquam redire.
AMISSIO Iudaeorum merito dicitur cum eos Deus per infidelitatem amiserit, quos prius subiectos per fidem tenuerat.
MUNDI nomine gentiles designat, qui magis inter insensibiles mundi partes sensu et ratione carentes, dum idola colerent quam inter homines, id est rationales creaturas, computandi fuerant.
QUAE erit, id est cuiusmodi, scilicet assumptio Iudaeorum amissorum, NISI VITA EX MORTUIS, hoc est nisi resuscitatio mortuorum in peccatis?