Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:16] QUOD SI DELIBATIO SANCTA EST, ET MASSA: ET SI RADIX SANCTA, ET    RAMI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:16] QUOD SI DELIBATIO SANCTA EST, ET MASSA: ET SI RADIX SANCTA, ET    RAMI.

 

QUOD SI DELIBATIO est degustatio alicuius partis sumptae de toto, per quam explorari possit quale illud sit totum, id est cuius saporis. Semper autem in populo Iudaeorum fuit aliqua MASSA fidelium, incarnationem Dei et passionem in suam redemptionem exspectantium, quales Zacharias et Elisabeth. Simeon et Anna. Nathanael et Nicodemus et nonnulli alii in tempore etiam Christi reperti sunt, quibus quidem reuelata est persona ipsa diuinitus et determinate ostensa, de qua promissum, quod exspectauerunt, crederent esse complendum. Et fortasse tales antea omnes sancti fuerunt apostoli. Unde tam facile uocantem Christum sequerentur, sine antea diuinitus inspirati siue testimonio lohannis edocti. Quorum unus Andreas, discipulus Iohannis. Simoni fratri dicit:

 

     Inuenimus Messiam

 

et Philippus Nathanael:

 

     Quem scripsit Moyses in lege et prophetae inuenimus, Iesum.

 

Ex quibus quidem uerbis ostenditur eos, ex lege et prophetis instructos. Christum exspectauisse, sed nondum praefinitum tempus nec determinatam personam cognoscere. Ad quod quidem cognoscendum siue etiam aliis manifestandum, diuina eos gratia assumpsit. Et eis assumptis de massa praecedentium fidelium, et tam facile ad unius iussionis uocem Christum secutis, relictis omnibus suis, quasi delibatio facta est in qua possit ostendi cuius fidei massa illa exstiterit. Unde ipsi quasi reliquiae sunt assumpti ad hoc, quod fide tenuerant, uisibiliter uel re ipsa exhibendum.

 

Continuatio: Et quomodo, inquit aliquis, ex tam nequam populo et tam rebelli semper possunt aliqui assumi? Bene, inquit Apostolus, et secundum suae originis naturam facilius quam ex gentibus, quia massam oportet ibi sanctam fuisse unde DELIBATIO SANCTA facta EST, quia qualis delibatio talis massa et e conuerso, sicut mox adiungit: ET SI RADIX SANCTA, ET RAMI. Radicem quippe massam illam fidelium praecedentium dicit, ramos inde existentes dicit eos qui inde assumpti sunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License