IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [11:23] SED ET ILLI, SI NON PERMANSERINT IN INCREDULITATE, INSERENTUR: POTENS EST ENIM DEUS ITERUM INSERERE ILLOS. |
[11:23] SED ET ILLI, SI NON PERMANSERINT IN INCREDULITATE, INSERENTUR: POTENS EST ENIM DEUS ITERUM INSERERE ILLOS.
SED ET ILLI etiam post fractionem suam inserentur loco tui excisi, sicut tu e conuerso prius loco eorum fractorum. Et quasi quaereretur quis hoc posses facere, cum Deus pro culpa sua eos fregerit, dicit quia ipsemet per misericordiam suam id facere potest qui eos fregit propter ipsorum culpam. Et hoc est quod dicit: POTENS EST ENIM DEUS ITERUM, id est post tuam insertionem et suam fractionem. Dixi quia potens est Deus et ILLOS INSERERE, nec mirum quia multo id facilius et conducibilius naturae uidetur secundum suprapositam de oliua similitudinem, ut proprii rami insert possint quam alieni.