IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [11:26] ET SIC OMNIS ISRAEL SALVUS FIERET, SICUT SCRIPTUM EST: VENIET EX SION, QUI ERIPIAT, AVERTET IMPIETATES AB IACOB. |
[11:26] ET SIC OMNIS ISRAEL SALVUS FIERET, SICUT SCRIPTUM EST: VENIET EX SION, QUI ERIPIAT, AVERTET IMPIETATES AB IACOB.
ET SIC tandem, id est post eorum introitum, OMNIS ISRAEL, secundum singulas uidelicet tribus. Unde multi conuertentur in fine, praedicatione Enoch et Eliae; non tamen omnes, cum de antichristo Veritas eis dicat: Alius in nomine suo ueniet, ilium suscipietis, ut nec in fine mundi sicut nec in aduentu Christi omnes Iudaei conuertentur sed solae Domini reliquiae. Unde Hieronymus, Ad Hedibiam, de quaestione none scribens:
Clamat Isaias pro Israel: "Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae saluae fient", hoc est etiamsi multitudo non crediderit, tamen pauci credent.
De fine autem saeculi ita Isidorus loquitur, libro II Contra Iudaeos, capitulo V:
Malachias quoque ante finem mundi Eli am sic dicit esse mittendum ad conuersionem Iudaeorum: "Ecce ego mittam uobis Eliam prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et terribilis, et conuertet corda patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum."
Item:
Hic est populus in nouissimis conuertendus, quem Iacob patriarcha sub figura Beniamin lupum mane comedentem et uespere spolia dinidentem prophetat, quia in initio legem accepit, in uespere autem mundi crediturus diuidet inter Nouum Testamentum et Vetus.
Amos propheta: "Domus Israel cecidit, non adiiciet ut resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam." Sequitur in eodem propheta: "Venit finis super populum meum Israel". Quae omnia pertinent ad carnale ipsius [popul i] regnum uel obseruanti am, quia ultra irreparabilia erunt. Nam illae repromissiones reparationis quas eorum [prophetarum] sermo complectitur, illi parti promittuntur quae ex Iudaeis in Deum creditura est. Nam nec omnes Iudaei redimendi sunt nec omnes salui erunt. Sed qui fide electi fuerint saluabuntur.
Quod autem nonnulli sanctorum dicunt in fine per praedicationem Eliae et Enoch conuertendos esse, quibus et ipse Apostolus concordare uidetur dicens: Et sic omnis Israel SALVUS FIET, aut secundum uniuersitatem tribuum, non personarum est accipiendum, ut diximus, aut fortasse hi quoque qui primitus antichristum susceperint, ritus Iudaicos reducentes, postea per praedicationem Enoch et Eliae correcti, uel uiso interitu eius de quo Veritas dicit:
Et nisi breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro
conuersi ad Christum saluabuntur. Gregorius in Moralibus, libro XXXV: Sed in extremo Israelitae omnes ad fidem, cognita Eliae praedicatione, concurrent, et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum conuiuium celebratur.
"Cum auerterit Dominus captiuitatem" etc. Quoniam Iudaica perfidia in sua crudelitate impoenitens exstitit, duriori se captiuitatis laqueo irretiuit. Quae tamen captiuitas soluetur ad praedicationem Eliae et Enoch cum ad eorum praedicationem omnis in Christum Iudaei crediderint.
Impietates a Iacob auertet pleniter, sicut scriptum est: "Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius"; et cum "plenitudo gentium" intrauerit, tunc "omnis Israel saluus" fiet.
UT NON SITIS VOBIS IPSIS SAPIENTES, hoc est ideo NOLO VOS istud occultum IGNORARE ne uisa illorum excaecatione, de illuminatione sapientiae quam habetis, superbe illis insultantes de dono Dei quasi de proprio uestro gloriemini; quod esset sapientes esse sibi potius quam Deo, hoc est ad gloriam sui, non dantis, sapientiam suam accommodare. Haymo:
Mysterium est res occulta et secretum aliquod in se continens [...] quare Iudaeos quondam populum peculiarem abiecerit et gentes peccatores per fidem sibi copulauerit.
In Isaia, unde testimonium Paulus assumpsit, scriptum est: "Veniet propter Sion"; et quod ait hic "cum abstulero peccata eorum" ibi omnino scriptum non est. Apostoli tamen auctoritate praesumptum est.
SION, id est Ierusalem, pro Iudaea ponit, partem uidelicet quae caput regni est pro toto ipso. Et tale est quod dicit VENIET de Iudaea, nascendo uidelicet in ea qui Iudaeos saluet; uel secundum Origenis uerba Veniet propter Sion scilicet saluandam, sicut determinat dicens: QUI ERIPIAT eam et liberet a captinitate diaboli siue iugo peccati, quod animam captiuat a Deo. Et hoc statim aperiens dicit: ET AVERTAT INIQUITATEM A IACOB, hoc est a populo Iudaeorum. Possumus et sic distinguere: Eripiat a peccato cum quo nascimur originali, uel his quae ipse in eis inuenit, et auertat a reliquis quae commissuri essent nisi ipse illa auerteret. Attende cum dicit eum nasciturum in Iudaea uel propter Sion uenturum, quamdam Iudaeis gloriam adscribere qua superbam gentium insultationem reprimat.