Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:28] SECUNDUM EVANGELIUM QUIDEM, INIMICI PROPTER VOS: SECUNDUM    ELECTIONEM AUTEM, CARISSIMI PROPTER PATRES.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:28] SECUNDUM EVANGELIUM QUIDEM, INIMICI PROPTER VOS: SECUNDUM    ELECTIONEM AUTEM, CARISSIMI PROPTER PATRES.

 

SECUNDUM EVANGELIUM, lsti duo nominatini Plurales INIMICI et CARISSIMI unde pendeant secundum seriem constructionis, non satis apparet, nisi longe superius ad praemissa referantur, ubi uidelicet dictum est:

 

     Quanto magis hi secundum naturam inserentur suae oliuae

 

ipsi quidem, inquam, subaudis licet, inimici modo secundum Euangelium PROPTER VOS etc. Et fortassis iuxta Hebraicae linguae consuetudinem nominatiuis sine uerbo absolute usus est Apostolus, sicut ibi dicitur:

 

     In conuertendo Dominus et Dominus in caelo sedes eius.

 

In epistola ad Galatas ipse Paulus de perniciosa simulatione Petrum arguens:

 

     Si tu, inquit, cum Iudaeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare?

 

Item:

 

     Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior?

 

Ex quibus apparet Paulum maxime et caeteros libertatis euangelicae praedicatores maximas a Iudaeis etiam conuersis inimicitias sustinere propter onera legis quae gentibus nolebant imponere, scientes iam legales illas obseruantias omnino inutiles et gentes uix aut numquam in eas induci posse. Et hoc est quod nunc Paulus meminit dicens: Illi, dico, inimici, id est aduersantes mihi et consimilibus meis, secundum Euangelium, id est sicut ex nostra patet praedicatione, eorum gloriationi maxime infesta, cum onera legis penitus interdicat, et hoc propter uos, 0 gentiles, quibus haec onera imponere nolumus. Sed tamen carissimi nobis, id est prae caeteris nostro inhaerentes desiderio ut conuersi saluentur, PROPTER PATRES ipsorum iustissimos et magnae auctoritatis, patriarchas scilicet et prophetas.

 

SECUNDUM ELECTIONEM tamen Dei magis quam secundum propria eorum merita, qui eos per gratiam suam gentibus reprobatis elegit ac mirabiliter sublimauit. Nam et Deum ipsum erga filios propter patres gratiam suam exhibuisse non ignotum est, quem Salomoni idololatrae propter iustum patrem pepercisse nouimus, et Moysen ueniam delinquenti populo propter merita patrum implorasse atque impetrasse.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License