IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[11:29] SINE PAENITENTIA ENIM SUNT DONA ET VOCATIO DEI.
SINE PAENITENTIA ENIM. Quasi aliquis diceret: quae cura de illa electione antiquorum patrum, seu promissionibus uel beneficiis a Deo illis olim factis, cum nunc prorsus appareat in malitia filiorum ea quae in patribus egerit Dominus ipsi displicere? respondens Apostolus: Immo, inquit, SINE PAENITENTIA SUNT DONA ET VOCATIO DEI, hoc est numquam ei displicet se alicui quidquam donasse uel ad fidem quemquam uocasse, quia uidelicet incommutabilis est omnino eius uoluntas; nec umquam quod semel faciendum esse iudicat, se illud fecisse improbat, quod utique esset de facto suo paenitere. Alio autem modo et Deus nonnumquam paenitere dicitur, mutando scilicet uel delendo quod fecerat, non improbando factum suum, hoc est non indicando ipsum fuisse malum, quod proprie 'paenitentia' diceretur iuxta illud philosophi:
Paenitentia enim malum factum comitatur.
In electis Dei dona eius eorum uocationem praecedunt, dum eorum scilicet praeparat uoluntatem ut uocanti eos ad se assentiant et inbenti obediaet.