Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:30] SICUT ENIM ALIQUANDO ET VOS NON CREDIDISTIS DEO, NUNC AUTEM    MISERICORDIAM CONSECUTI ESTIS PROPTER ILLORUM INCREDULITATEM:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:30] SICUT ENIM ALIQUANDO ET VOS NON CREDIDISTIS DEO, NUNC AUTEM    MISERICORDIAM CONSECUTI ESTIS PROPTER ILLORUM INCREDULITATEM:

 

SICUT ENIM. Dixi post plenitudinem conuersarum gentium etiam Iudaeos ad fidem conuertendos. Nec mirum si ita fiat de illis, o uos gentiles, sicut et de uobis factum est. Et hoc est SICUT ENIM etc.

 

PROPTER ILLORUM INCREDULITATEM, dum uidelicet illis repellentibus a se praedicationem, apostoli ad gentes transire compulsi sunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License