IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[11:32] CONCLUSIT ENIM DEUS OMNIA IN INCREDULITATEM: UT OMNIUM MISEREATUR.
CONCLUSIT AUTEM, hoc est caecitate infidelitatis ita constringi omnes, tam Iudaeos scilicet quam gentiles, permisit ut in omnium postmodum conuersione magnam suam clementiam ostenderet, quibus uidelicet ante fidem nullum inesse meritum constat quia sine fide impossibile est placere Deo.