Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:35] AUT QUIS PRIOR DEDIT ILLI, ET RETRIBUETUR EI?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:35] AUT QUIS PRIOR DEDIT ILLI, ET RETRIBUETUR EI?

 

Nec mirum: QUIS ENIM COGNOVIT SENSUM DOMINI, id est rationem quam habuit in sua praescientia, de his quae facturus erat, comprehendere per se potuit? Aut quem de his quae facturus erat consuluit, ut eIus instrueretur consilio quid uel qualiter agendum esset?

 

AUT QUIS. Post summam et incomprehensibilem Dei sapientiam, ostendit summam eius bonitatem qua nobis omnia prius largitur quam a nobis quidquam accipiat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License