Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:36] QUONIAM EX IPSO ET PER IPSUM, ET IN IPSO OMNIA: IPSI GLORIA IN    SAECULA. AMEN.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:36] QUONIAM EX IPSO ET PER IPSUM, ET IN IPSO OMNIA: IPSI GLORIA IN    SAECULA. AMEN.

 

Deinde in actione gratiarum Apostolus admirationem suam terminans ait: QUONIAM EX IPSO SUNT OMNIA, id est quaelibet substantiae natura tamquam ab ipso create, ut esset PER IPSUM scilicet conseruata, ut maneret IN IPSO tamquam fine consummate, dum eorum uidelicet opifex optimus atque dispositor in ipsis glorificatur atque laudatur, propter quod ea condidit atque conseruat, sicut in Prouerbiis scriptum est:

 

     Uniuersa propter semetipsum creauit Deus, impium quoque ad diem malum.

 

Ut uero Super Genesim beatus meminit Augustinus, quaelibet creature quantum in se uespera est, quantum uero ad laudem Conditoris relate mane dicitur, quia in se considerate quasi defectum habet, in laude uero creatoris profectum.

 

Quaerat fortasse aliquis quomodo natura quaelibet substantiae conseruetur ut maneat, cum spiritus irrationabilium animalium carne tegi et cum carne deficere penitus credantur? Sed profecto si illi quoque spiritus sicut et nostri substantiae sunt, quaedam uidelicet raritas elementorum ut quibusdam uidetur, cum deserunt esse spiritus, id est uiuificare cessant corpora illa, non tamen deserunt esse substantiae; sicut et caro, cum qua deperire dicuntur cum caro deseret esse, non tamen corporeae substantiae naturam amittit.

 

Quaeri etiam potest cum Deus ipse propter se potius quam propter opera sua sit laudandus, quomodo dicat Apostolus eum propter opera sua esse glorificandum, id est maxima laude dignum? Ex se ipso quippe bonus uel laude potius dignus est quam ex operibus suis, et propter ipsum opera eius potius sunt laudanda uel bona quam ipse propter opera. Sed licet ex se ipso potius quam ex effectis suis ipse bonus sit uel dignus laude, actio tamen ipsa gratiarum uel effectus laudis nostrae, quam ei persoluimus, ex operibus per quae ipsum cognoscimus consequitur; sicut et cuiuslibet artificis laus in operibus eius cognoscitur, et quamuis propter scientiam quam habet iam dignus sit laude, ex notitia tamen operum eius laudatio eius consequitur.

 

Nec Apostolus hoc loco dicit Deum dignum laude propter opera quae facit, sed nos ad eius adhortatur laudem propter opera eius quae cognoscimus: IPSI GLORIA, inquit, sit, hoc est optima et summa et late patens famae IN SAECULA, hoc est per omnes successiones temporum.

 

AMEN, id est fiat quod est aduerbium optandi, aliquando etiam confirmandi, quando uidelicet ponitur pro 'ita est' uel ' est'.

 

                                                   [ ROMANS 12 ]

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License