IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [12:1] OBSECRO ITAQUE VOS FRATRES PER MISERICORDIAM DEI, UT EXHIBEATIS CORPORA VESTRA HOSTIAM VIVENTEM, SANCTAM, DEO PLACENTEM, RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM. |
[12:1] OBSECRO ITAQUE VOS FRATRES PER MISERICORDIAM DEI, UT EXHIBEATIS CORPORA VESTRA HOSTIAM VIVENTEM, SANCTAM, DEO PLACENTEM, RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM.
OBSECRO ITAQUE. Quia uidelicet talis uel tantus est EX QUO OMNIA, PER QUEM etc., obsecro UT UOS ipsos ei hostiam praeparetis potius quam pecora uestra ipsi mactetis. Quasi adiurando eos coarctat cum dicit: PER MISERICORDIAM DEI. ac si diceret sicut de eius misericordia confiditis ita ad ipsam obtinendam, quantum ualetis uos praeparetis. Corpora pecorum, cum offerebantur in sacrificio, occidebantur; nostra autem CORPORA cum Deo immolantur, uitiis ita moriuntur ut uita non priuentur. Et hoc est quod dicit HOSTIAM VIVENTEM. Et tunc profecto immolationis nostrae OBSEQUIUM RATIONABILE est, si nos ipsos ita immolemus potius quam pecora nostra ei mactemus, uel nos ipsos propter eum interficiamus.