IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [12:3] DICO ENIM PER GRATIAM QUAE DATA EST MIHI OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS: NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE, SED SAPERE AD SOBRIETATEM: UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI. |
[12:3] DICO ENIM PER GRATIAM QUAE DATA EST MIHI OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS: NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE, SED SAPERE AD SOBRIETATEM: UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI.
DICO ENIM. Dixi NOLITE CONFIRMARI HUIC SAECULO, SED REFORMAMINI etc., et merito id uos moneo quia hoc dico PER GRATIAM QUAE DATA EST MIHI, id est per magisterium mihi super uos iniunctum, dicere compellor OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS, hoc est apud gentes conuersis, quarum specialiter Apostolus sum destinatus: NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE.
SED SAPERE AD SOBRIETATEM. Ille sapit plus quam oportet qui mala ipsa non solum notitia rationis a bonis discernit, iuxta illud philosophi:
Mali quippe notitia iusto deesse non potest.
uerum etiam experientia discit, secundum quam lignum scientiae boni et mali dictum est. Et hic quidem est sensus saeculi, id est saecularium et carnalium hominum, ut experientia uoluptatum quasi cuiusdam saporis dulcedine illecti, mala ipsa cognoscant. In qua quidem experientia sobriae et honestae uitae terminos excedunt dum uoluptatibus suis turpiter inseruiunt.
ET UNICUIQUE, scilicet nostrum hoc ipsum dico, id est non plus sapere etc.
SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI, hoc est prout credit faciendum esse ita hoc impleat.