IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[12:5] ITA MULTI UNUM CORPUS SUMUS IN CHRISTO, SINGULI AUTEM ALTER ALTERIUS MEMBRA.
ITA MULTI, nos, secundum personarum diuersitatem in uno capite Christo et in eisdem sacramentis uniti, sumus ALTER ALTERIUS MEMBRA, hoc est supplentes officium suum pro altero et ei administrantes quod iste implere non potest. Tunc enim oculus quasi membrum manus efficitur cum uisum subministrat, ut illa operari queat; et similiter unusquisque fidelium donum gratiae quod habet in alterum ministrare debet, ut permaxime sibi inuicem caritate colligentur fideles. cum sibi uicissim subueniunt et unusquisque alterum in aliquo sibi necessarium esse recognoscit.