IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [12:6] HABENTES AUTEM DONATIONES SECUNDUM GRATIAM, QUAE DATA EST NOBIS: DIFFERENTES SIVE PROPHETIAM SECUNDUM RATIONEM FIDEI, |
[12:6] HABENTES AUTEM DONATIONES SECUNDUM GRATIAM, QUAE DATA EST NOBIS: DIFFERENTES SIVE PROPHETIAM SECUNDUM RATIONEM FIDEI,
Dixi SINGULI alter alterius membra, sed merito quia HABENTES dona differentia gratiae Dei illis collatae. Quae statim dona subdiuidit dicens: SIVE PROPHETIAM scilicet habentes, hoc est gratiam interpretandi, id est exponendi uerba diuina. Unde et ad Corinthios dicit:
Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem.
SECUNDUM RATIONEM FIDEI. Prophetiam habet qui in sua praedicatione, secundum hoc quod credit auditoribus esse necessarium, uerba sua moderatur et quid his siue illis pro capacitate eorum praedicari oporteat discernit, ut modo lac paruulis, modo solidum cibum maioribus ministret, sicut et ipse Paulus ad eosdem Corinthios scribens proprio docet exemplo. Quam quidem apostolorum discretionem psalmista prouidebat cum diceret:
Dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam.
Tale est ergo secundum rationem fidei suae, ac si diceretur secundum discretionem quam se credit habere; ubi forte si errauerit, caritas eius ignorantiam excusat.