Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[12:7] SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO, SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[12:7] SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO, SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA,

 

SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO. Per haec omnia subaudiendum est secundum rationem fidei, ut uidelicet omnia discrete faciamus, secundum quod faciendum esse credimus. MINISTERIUM dicit corporalis operis officium, sicut est suendi uel fabricandi. Ministerium habet in ministrando aliis, qui inde magis utilitatem aliorum quam propriam quaerit, sicut idem Apostolus alibi ait:

 

     Nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.

 

SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA sit, hoc est doceat quae docenda credit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License