Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[12:8] QUI EXHORTATUR IN EXHORTANDO, QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE, QUI   PRAEEST IN SOLLICITUDINE, QUI MISERETUR IN HILARITATE.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[12:8] QUI EXHORTATUR IN EXHORTANDO, QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE, QUI   PRAEEST IN SOLLICITUDINE, QUI MISERETUR IN HILARITATE.

 

Similiter QUI EXHORTATUR, hoc est ad persuadendum loquitur, secundum rationem fidei. Prophetiam, quam superius intellexit, per doctrinam et exhortationem nunc distinguit. Quisquis enim ad aedificationem loquitur, aut docendo aliquid aut exhortando ad aliquid loquitur. Sic expone: Siue qui docet secundum rationem fidei IN EXHORTANDO, sit discernens scilicet quantum ualet, quae quibus hominibus persuadenda sint sicut et docenda, iuxta illud Veritatis:

 

     Nolite sanctum dare canibus neque margaritas uestras ante porcos.

 

QUI TRIBUIT, id est sua largitur egentibus, IN SIMPLICITATE, subaudis id faciat, hoc est non duplicem ibi habeat intentionem, tam pro temporali scilicet quam aeterna remuneratione. Quod et alibi Dominus prohibet dicens:

 

     Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.

 

Aliter: IN SIMPLICITATE, hoc est non sit duplex finis in intentione, ut uidelicet eleemosynae suae finem tam in se quam in Deo constituat, sed tantummodo in Deo; uel ita ut non dolose id faciat sicut hypocritae faciunt qui aliud simulant quam intendunt, cum se uidelicet propter Deum id facere fingant quod magis propter humanam gloriam agunt; uel sicut illi faciunt qui, cum aliquid largiuntur alicui, amplius inde se recepturos sperantes, se id ex caritate facere simulant quod ex cupiditate potius agunt.

 

QUI PRAEEST ALIIS, id est praelati uicem gerit, IN SOLLICITUDINE, subaudis praesit, eorum scilicet lucra potius quaerendo quam sua. De qua quidem sollicitudine praelatorum erga subiectos Salomon admonet dicens:

 

     Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; illaqueatus es uerbis oris tui et captus es propriis sermonibus tuis. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Ne dederis somnum oculis tuis, ne dormitent palpebrae tuae.

 

QUI MISERETUR, id est ignoscit delinquentibus in se laetus et sine omni rancore animi hoc faciat; non erubescentiam inferat paenitenti neque illi turpiter peccatum suum improperans quasi magis tristem se ostendat de propria lesura quam hilarem de conuersione peccatoris.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License