IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [1:7] OMNIBUS QUI SUNT ROMAE, DILECTIS DEI, VOCATIS SANCTIS. GRATIA VOBIS ET PAX A DEO PATRE NOSTRO ET DOMINO IESU CHRISTO. |
[1:7] OMNIBUS QUI SUNT ROMAE, DILECTIS DEI, VOCATIS SANCTIS. GRATIA VOBIS ET PAX A DEO PATRE NOSTRO ET DOMINO IESU CHRISTO.
OMNIBUS QUI SUNT ROMAE. Hucusque littera tota praemissa huius salutationis suspensina est, quasi dicitur, repetitis omnibus praemissis:
mandat, subaudis hoc, OMNIBUS QUI SUNT ROMAE, DILECTIS DEI, VOCATIS SANCTIS, hoc, inquam, mandat: GRATIA sit VOBIS ET PAX etc.
DILECTIS DEI, ac si diceret: non dico simpliciter omnibus qui sunt Romae, tam fidelibus scilicet quam infidelibus, tam electis quam reprobis, sed his tantum qui per conuersionem suam iam amicitiam cum Deo inierunt, subiecti iam ei more Christianorum, id est ex amore potius quam timore. Quibus quidem dictum illud conuenit:
et iterum:
Vel DILECTIS DEI, id est a Deo qui eos prior dilexit, ut praeueniente gratia eius, non meritis eorum ipsos eligeret.
VOCATIS SANCTIS, hoc est uocatis per inspirationem internam seu praedicationis gratia ad hoc ut sancti sins. Cum dicit eos uocatos a Deo esse potius quam eos Deum inuocasse, gratiam Dei exaggerat quae nonnumquam inuitis uel non petentibus beneficia praestat.
Sed cum haec salutatio ad omnes illos pertineat ad quos epistola dirigitur, quomodo dicit DILECTIS DEI uel VOCATIS SANCTIS, cum maxime ad eos uel propter eos corrigendos epistola sit directa, qui superba contentione, ut dictum est, se ad alterutrum praeponere uolebant? Quippe qui superbe agunt, quomodo dilecti Dei dicuntur? Numquid propter eorum beneuolentiam captandam mentiri aut falsum scribere aliquid Apostolum oportuerit? Sed profecto ad omnes quidem haec salutatio pertinet, licet non omnes adhuc sint dilecti Dei, ut cum uidelicet eos tantum salutet qui sunt dilecti Dei, eos tantum salutatione dignos iudicet, alios ad imitationem ipsorum inuitet, ut et ipsi scilicet dilecti Dei esse nitantur. Conuenienter etiam, etsi nonnulli ibi essent Dei dilecti, dicere eos dilectos Dei potuit, iuxta eorum opinionem quidem qui hoc de se profitebantur, sicut etiam nonnulli ironice quando, que loquuntur. Non enim mendacium, beato attestante Augustino, dicitur nisi 'falsa significatio cum uoluntate decipiendi'. Hic uero Apostolus non decipere sed admonere intendit.
GRATIA VOBIS ET PAX. Gratiam dicit donum gratuitum, id est non ex meritis praecedentibus collatum. GRATIA ET PAX, id est donum pacis qua ipsi, qui contendunt superbe, inuicem et cum ipso Deo reconcilientur.
Qui enim proximum quem uidet non diligit, Deum quem non uidet quomodo potest diligere?
A DEO PATRE NOSTRO ET DOMINO IESU CHRISTO. Donum Dei, quod gratiam dicit, Spiritus Sanctus dicitur. Unde et cum septiformem Spiritum dicimus, uel septem spiritus Dei nominamus, septem diuinae gratiae dona demonstramus. Recte ergo donum Dei, quod Spiritus Sanctus dicitur, a Patre et Filio simul dari postulat a quibus simul procedere Spiritus ipse habet. Sic construe: A DEO PATRE ET DOMINO IESU CHRISTO, Deo Patre nostro dico, tam Domini scilicet Iesu Christi Patre quam nostri. Hinc et ipse Filius Deum Patrem tam suum quam nostrum appellat dicens:
Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum
illius quidem per naturam, nostri uero per adoptionem; ex quo maxime gratiam Dei erga nos commendat, per quam fratres efficimur et cohaeredes Domini Iesu Christi. Filii quidem dicimur si per amorem ei magis quam per timorem subiicimur. Dominum Iesum dicit, quia ei assidua et perpetua debetur obedientia sicut domino a seruis, ioxta quod superius et se seruum dixit.