IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[12:10] CARITATEM FRATERNITATIS INVICEM DILIGENTES: HONORE INVICEM PRAEVENIENTES:
CARITATEM FRATERNITATIS, id est effectus fraternae caritatis INVICEM exercentes, ut unusquisque alii tamquam fratri subueniat et Deo tamquam patri obediat. Nec solum de utilitate proximorum, uerum etiam de honore ipsorum prouidendum admonet, dicens HONORE INVICEM, scilicet alter alterum.
PRAEVENIENTES, hoc est inter uos hoc prouidentes, ut, cum alius uos honorare uoluerit, uos prius eum honoretis et beneficium eius uestrum praeueniat, ut quasi debitum uobis reddatur potius quam tribuatur. Sunt autem qui nostris non egent beneficiis et qui magis ad dilectionem honore quam utilitate trahuntur; ideoque post utilitatem beneficii, de honore quoque diligenter Apostolus praeuidit.