Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[12:11] SOLLICITUDINE NON PIGRI: SPIRITU FERVENTES: DOMINO SERVIENTES:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[12:11] SOLLICITUDINE NON PIGRI: SPIRITU FERVENTES: DOMINO SERVIENTES:

 

SOLLICITUDINE NON PIGRI, hoc est effectus prouidentiae nostrae erga subiectos implere non differentes, sicut scriptum est:

 

     Quaecumque potest manus tua, instanter operare... etc.

 

SPIRITU FERVENTES, ac si diceret: etsi non poteritis haec supradicta penitus implere, zelo saltem caritatis ad haec implenda ferueatis et boni desiderii uoluntas apud Deum sufficit.

 

DOMINO SERVIENTES. Post fraternam caritatem erga proximum, ad caritatem Dei qua ei deseruitur conscendit. Bene autem cum dicturus esset Domino seruientes, praemisit Apostolus Spiritu feruentes, ut haec seruitus filialis reuerentiae subiectio ex amore potius quam seruilis ex timore intelligatur Christiana magis quam Iudaica. Soli Domino seruimus cuicumque seruitium impendamus, si totum nostrae subiectionis finem in Deo constituamus, si uidelicet totam reuerentiam quam praelatis exhibemus propter Deum cuius uicarii sunt et a quo praelationis potestatem acceperunt, eis exhibeamus Qui enim legato uel uicario alicuius praelati obsequium impen dit propter ipsum tantummodo praelatum, a quo destinantur, ipsi solummodo praelato in hoc deseruire dicitur et ei soli propter quem tantum id agitur, seruitium uel honorem impendere.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License