IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[12:12] SPE GAUDENTES: IN TRIBULATIONE PATIENTES: ORATIONI INSTANTES:
SPE GAUDENTES, ut uidelicet sitis IN TRIBUTLATIONE PATIENTES. Unde et apostolus Iacobus:
Omne gaudium, inquit, existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio... etc.
Dicturus in tribulatione patientes, bene praemisit spe gaudentes, ut spes remunerationis praecedens fortes efficiat contra passiones, dum illud attendunt quod scriptum est:
In paucis uexati, in multis bene disponentur... etc.
Spe gaudentes, hoc est exspectatione futurae beatitudinis, cum spes nonnisi de bono sit et de futuro. Et quia ex nostra uirtute hanc in passione constantiam habere non possumus, ut orationem super hoc frequentemus, admonet dicens: ORATIONI INSTANTES, hoc est in oratione super hoc stantes potius quam iacentes. Quasi enim iacentes orant qui se ad Deum per deuotionem non erigunt, ut oratio sua consequatur effectum, et uerba solummodo praeparant, non corda. De qualibus Dominus per Isaiam conqueritur:
Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.