IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[12:14] BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS: BENEDICITE, ET NOLITE MALEDICERE.
BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS, hoc est illis etiam ut bene sit orate, ut sic eis caritatem aedificetis sicut scriptum est:
Tunc enim carbones ignis congeres super caput eius
uel ideo ut oratio uestra tanto facilius effectum assequatur quanto Deo gratior erit, qui ait:
Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis?
Quam quidem dilectionis perfectionem tam Dominus ipse quam protomartyr eius Stephanus in passoonibus suis pro inimicis orando nobis exhibuerunt.
BENEDICITE ET NOLITE MALEDICERE. Bis dicit benedicite, ut tam in ore quam in corde benedictionem habeamus. Non dixit 'ne maledicatis' sed nolite maledicere. Cum enim aliquem pro suae culpae obstinatione excommunicamus, profecto in eum maledictionis sententiam intorquemus. Ipse etiam Paulus in Actibus apostolorum ei maledixisse legitur cui ait:
Destruat te Dominus, paries dealbate.
Sed quia zelo iustitiae compulsi talia sancti faciunt, maledictionis actionem habent, non uoluntatem. Hoc uero loco non dicitur ut penitus non maledicant sed ut maledicere non uelint, ut uidelicet uoluntas maledictionis, non actio prohibeatur, sicut et Dominus dicit:
uoluntatem potius iurandi interdicit quam actionem. Sic et iudex cum aliquem lege coactus occidit, non uoluntarie, ab homicidio excusatur quia id ab eo uoluntate non geritur cui omnino displicet quod ille, qui punitur, illud commiserit pro quo lex eum interfici praecipit, ut magis eum lex ipsa quam homo perimat, immo ipse Deus legem instituens qui ait:
Ego occidam et ego uiuere faciam et Mihi uindictam, ego retribuam, quam ipse minister Dei.
Non immerito quaerendum uidetur, cum ad corda potius Deus quam ad uerba respiciat, cur uerbis etiam ipsum deprecemur? Sed duabus id causis geri aestimo, una quidem ad honorem Dei, altera est ad utilitatem nostram accommodata. Cum enim a Deo aliquid orando postulamus, ex ipsis uerbis nostris ostendimus nonnisi ab eo id nos posse habere quod oramus. Ipsa quidem uerba, quae proferimus, affectum nostrum et denotionem intellectu suo in Deum excitant et commouent, ut tanto efficacior ipsa sit oratio quanto in orante maior est denotio.