IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[12:15] GAUDERE CUM GAUDENTIBUS, FLERE CUM FLENTIBUS:
GAUDERE CUM GAUDENTIBUS. Infinitiuis pro imperatiuis utitur, dicendo scilicet gaudere et FLERE pro 'gaudete' et 'flete', hoc est cum fidelibus de profectu eorum exsultate uel de ipsorum defectu compatiendo contristemini. Est enim falsa eaetitia iniquorum cui congaudendum non est, et falsa eorum tristitia cui contristandum minime est. Unde Dominus:
Mundis, inquit, gaudebit, uos autem contristabimini
et Salomon in Prouerbiis de peruersis:
Qui laetantur cum malefecerint et exsultant in rebus pessimis.
Cum autem idem Salomon alibi dicat:
Non contristabit iustum quidquid ei acciderit
et ipse Apostolus supra:
Scimus quondam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum etc.
quid potest accidere electis unde flendum sit? aut quomodo rationabiles sunt illae lacrymae Rachel de interfectione filiorum, de miseria sic ad beatitudinem transeuntium? Unde et de illo fletu fidelium in transitu beati Martini scriptum est:
Cum sentirent magis esse gaudendum, si rationem uis doloris admitteret.
Et Hieronymus. Ad Tyrasium de morte filiae:
Tantas talesque tempestates uitae, tot impugnationes diaboli, tot corporis bellae tot saeculi clades euasit, et lacrymas fundimus quasi ipsi nesciamus quid quotidie patiamur? Propter quod et Dominus sic adinonet discipulos: "Si diligereiis me, gauderetis utique quia uado ad Patrem." Plane mortuum Lazarum fleuit, doluit non dormientem sed potius resurgentem, et flebat quem cogebatur pro saluandis aliis ad saeculum reuocare. Hanc uitam dans Dominus ingemiscebat quam tu doles esse sublatam. Contra lacrymal eius pugnant tuae. Ille nolebat reddere laboribus quem dilexerat, et tu amare te credis cui laborum uolebas adhuc restare tormenta. De hostili patria migrauit ad caelum. Apostolum memorat: "Quamdiu sumus in hoc sueculo, peregrinamur a Deo."
Unde ergo lacrymae Rachel? Unde compassio fidelium super interfectione iustorum quae finit in eis miseriam et confert gloriam? Vel etiam cum omnia quae accidunt electis, eis, ut dictum est, cooperentur in bonum, uel quidquid eis accidat non contristentur, unde nos super eos dolere conuenit? Vel etiam ipsos de aliquo paenitere quod in alii uita licet, quorum peccatorum memores? Constat tamen nullo modo dolore paenitentiae affici, attendentes scilicet ipsa etiam peccata sibi in bonum fuisse cooperate. Denique cum omnia optime a Deo disponi non dubitemus, adeo ut ipsa quoque mala eorum sit esse, et iuxta Veritatis uocem necesse sit ut ueniant scandala, quid contingere potest unde rationabiliter doleatur? Si enim, ut beatus meminit Augustinus, bonum est malum esse, quisquis de malo doles, de hoc profecto doles quod bonum est esse, et quisquis uult ipsum non esse, utique uult non esse quod bonum est esse; et ita tam diuinae dispositioni quam rationi contrarius esse uidetur et frustra dicitur ad Deum:
cuius scilicet uoluntati seu dispositioni quantuin in se est aduersatur.
Sed quia hoc discutere altioris est philosophiae, perfectioni nostrae reseruamus Theologiae.