IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [12:16] ID IPSUM INVICEM SENTIENTES: NON ALTA SAPIENTES SED HUMILIBUS CONSENTIENTES. NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS: |
[12:16] ID IPSUM INVICEM SENTIENTES: NON ALTA SAPIENTES SED HUMILIBUS CONSENTIENTES. NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS:
IDIPSUM INVICEH SENTIENTES, per caritatis uidelicet affectum ita alios sicut se ipsos reputantes, iuxta illud Veritatis:
Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem illis facite
et illud:
Quod tibi non uis fieri, alii ne feceris.
Vel ita idipsum cum aliis sentientes quasi bona eorum siue detrimenta, nostra esse reputemus. Vel idipsum de fide sentientes ut nulla sint schismata de fide Catholica. Ad quod maxime pertinere uidetur quod subditur NON ALTA SAPIENTES, hoc est non superbe aliquid per haeresim praesumentes dum ex nouitate aliqua quaerimus gloriari; SED HUMILIBUS, quibus uidelicet Deus dat gratiam superbis resistens, CONSENTIENTES, in fidei scilicet unitate nos eis sociantes. Quod qualiter faciamus docet cum adiungit: NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS, hoc est prudentiam uestram, si quam habetis, nolite ad gloriam uestram conuertere nec de illa in uobis gloriari; VOS etiam dico:
Nulli malum pro malo reddentes
hoc est neminem quia uos laesit, sed potius quia iustum est, punientes. Possumus etiam quod dictum est NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS ita accipere, ut hoc illi competentius adiungatur. Ille etenim prudens apud semetipsum dicitur qui totus suo iudicio nititur, ut quidquid iustum esse decreuerit exsequi uelit, ut cum nemini irascenti sua ira uideatur iniusta, in quocumque offenditur ulciscendum putat.