Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[12:19] NON VOSMETIPSOS DEFENDENTES CARISSIMI, SED DATE LOCUM IRAE.    SCRIPTUM EST ENIM: MIHI VINDICTAM: EGO RETRIBUAM, DICIT    DOMINUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[12:19] NON VOSMETIPSOS DEFENDENTES CARISSIMI, SED DATE LOCUM IRAE.    SCRIPTUM EST ENIM: MIHI VINDICTAM: EGO RETRIBUAM, DICIT    DOMINUS.

 

Adeo, inquam, cum omnibus pacem habentes ut si aliquem offendendo excesseritis, NON VOSMETIPSOS inde defendatis, hoc est proprias culpas excusetis, SED DATE LOCUM IRAE, id est cedite irato et offenso fratri patienter, scilicet eius iram ferentes, non eum iterum per excusationem uestram commouentes. Tunc enim irae eius resisteremus ut amplius aestuaret uel in eo remaneret, non cederemus ut ab eo transiret.

 

SCRIPTUM EST ENIM, scilicet in Prouerbiis: MIHI VINDICTAM, ac si diceret: ideo cum offenditis alios, debetis offensos patienter tolerare et eorum iram, quantum poteritis, lenire, quia etiam si ab eis offensi essetis, hortatur uos Dominus ne uos inde uindicetis sed ei uindictam reseruetis, dicenti: MIHI VINDICTAM, subaudis reseruate, ET EGO RETRIBUAM illam, ut scilicet ulciscar uos.

 

Et notandum quod si hoc intelligatur exhortatio ad perfectionem potius quam praeceptum, sicut et quod Veritas ait:

 

     Et tua ne repetas

 

potest et illud quod dictum est superius Non uosmetipsos etc, ita exhortatio perfectionis intelligi, ut cum a persecutoribus defendere nos possimus, perfectius amen dicat esse omnino non defendere; sed potius uim uobis illatam sustinentes quam defendendo corpus animam uestram uulneretis, eum uidelicet per iram interficiendo a quo fortasse uos aliter defendere non potestis.

 

Sed sicut et illud superius pro praecepto exposuimus, potest forsitan et hoc pro praecepto intelligi: Mihi uindictam etc. Sicut enim cum iudex lege uel amore Dei, qui legem instituit, constrictus reum interficit, non tam ipse hoc facere dicitur quam lex uel Deus ipse, qui hoc facere praecipit et ad hoc faciendum ipso iudice tamquam instrumento utitur; ita et cum zelo iustitiae uel amore uindicat. Deo potius quam ipsi haec uindicta est imputanda. Quod itaque praecipit Deus sibi uindictam reseruari ut ipse illam faciat, tale est ut nemo uindicare praesumat, nisi, ut dictum est, Deus hoc per ipsum agat qui ait:

 

     Ego occidam et ego uiuere faciam.

 

Unde Augustinus, Quaestionum in Leuttico capitulo LXXI:

 

     Cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu.

 

Idem, De ciuitate Dei, libro I:

 

     Non occides, his exceptis quos Deus occidi iubet.

 

Non autem ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti. Tunc itaque homo occidit cum ex se id, non ex Deo, agit. Cum uero ex diuina institutione uel iussione id facit, Deus potius per ipsum tamquam instrumentum id facit quam homo ipse. Sic quippe quemlibet potentem aliquid aedificare uel facere dicimus, cum ad eius imperium illud geritur. Homini itaque, non Deo, prohibitum est occidere.

 

Sic et fortasse nostra repetere prohibemur, quia uidelicet nostra sunt, sicut et diligere eos qui nos diligunt, id est quia nos diligunt. Quae enim propter nos habere non debemus, ut huius scilicet possessionis in nobis finem constituamus, multo minus propter nosmetipsos repetere ablatam debemus, quod uidelicet fortasse Deus per alios melius quam per nos disponere uult uel quae nobis nocitura esse praeuidebat. Itaque repetere licet nos quae Dei sunt potius quam quae nostra sunt, hoc est propter Deum potius, ut secundum eius uoluntatem ea disponamus, quam propter nos; et tunc potius Deus in nobis sua repetit quam nos nostra, dum hoc uidelicet agimus ut potius Dei faciamus esse quam nostra.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License