IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [12:20] SED SI ESURIERIT INIMICUS TUUS, CIBA ILLUM: SI SITIT, POTUM DA ILLI: HOC ENIM FACIENS, CARBONES IGNIS CONGERES SUPER CAPUT EIUS. |
[12:20] SED SI ESURIERIT INIMICUS TUUS, CIBA ILLUM: SI SITIT, POTUM DA ILLI: HOC ENIM FACIENS, CARBONES IGNIS CONGERES SUPER CAPUT EIUS.
SED SI. Dixi non uindicetis uos sed potius Deus, ut dictum est, sed e contrario benefacite male facientibus. Et hoc est SED SI etc.
HOC ENIM. Reddit causam quare sic faciendum sit inimicis, quia per hoc facile poterimus ad salutem trahere.
CAPUT, quod est principalis pars in corpore tamquam omnibus sensibus corporis ornatum, mentem siue animam nostram significat.
CARBONES IGNIS incendia sunt caritatis uel lamenta paenitentiae, quibus anima paenitens cruciatur et contra semetipsam quasi quibusdam indignationis flammis accenditur. Hos itaque carbones super mentem inimici nostri congeramus, ei benefaciendo, dum per hoc eum ad amorem erga nos uel ad paenitentiam malorum, quae nobis intulit, accendimus.