Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[13:1] OMNIS ANIMA POTESTATIBUS SUBLIMIORIBUS SUBDITA SIT: NON EST   ENIM POTESTAS NISI A DEO: QUAE AUTEM SUNT, A DEO ORDINATAE   SUNT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13:1] OMNIS ANIMA POTESTATIBUS SUBLIMIORIBUS SUBDITA SIT: NON EST   ENIM POTESTAS NISI A DEO: QUAE AUTEM SUNT, A DEO ORDINATAE   SUNT.

 

OMNIS ANIMA, id est quaelibet rationalis creatura, SUBDITA SIT, hoc est libenter obediat. Quod quidem aduersus quorumdam fidelium opinionem dicit quibus omnino iniustum et inconuemens uidebatur, ut quislibet, iam ad fidem Christi conuersus, terrenae potestati amplius deseruiret seu obediret, quasi tales omnino potestates a Deo constitutae non essent. Unde et Dominus ipse, pro se ipso et Petro censum Caesari persoluere dignatus, proprio ad hoc nos hortatus est exemplo.

 

SUBLIMIORIBUS, hoc est sibi praelatis, a Deo scilicet, sicut statim adnectit dicens: NON EST ENIM POTESTAS, siue bona scilicet siue mala uideatur.

 

NISI A DEO, hoc est per eius dispositionem constituta. Cum enim principes boni sunt, dinini muneris est. Cum autem mali, uel ad uindictam peruersorum hominum uel ad purgationem seu probationem bonorum, a Deo sunt instituti, qui quamlibet impietatem etiam bene disponit. Unde et potestas diaboli uel cuiuslibet impii bona perhibetur, licet uoluntas eorum sit pessima uel operatio peruersa. Potestatem quippe a Deo accipiunt, a se uero uoluntatem malam habent. Unde et iniquo Pilato Veritas ait:

 

     Non haberes in me potestatem nisi datum esset tibi desuper.

 

Et diabolus in nullo aggredi Iob poterat donec huius potestatis licentia sibi a Deo est concessa.

 

QUAE AUTEM SUNT A DEO, scilicet instituta sunt, non tantum permissa. Nam et peccata Deus ipse permisit, non instituit.

 

ORDINATAE SUNT, id est rationabiliter instituta.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License