IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [13:2] ITAQUE QUI RESISTIT POTESTATI, DEI ORDINATIONI RESISTIT. QUI AUTEM RESISTUNT, IPSI SIBI DAMNATIONEM ACQUIRUNT: |
[13:2] ITAQUE QUI RESISTIT POTESTATI, DEI ORDINATIONI RESISTIT. QUI AUTEM RESISTUNT, IPSI SIBI DAMNATIONEM ACQUIRUNT:
ITAQUE QUI. Quandoquidem scilicet omnis potestas a Deo est instituta.
DAMNATIONEM ACQUIRUNT, id est hoc faciendo damnari merentur, quia Deo potius quam homini resistunt. Aliud est autem resistere tyrannidi mali praelati, aliud iustae eius potestati quam a Deo suscepit. Cum enim aliquid per uiolentiam agit quod ad eius potestatem et institutionem non pertinet, profecto cum ei in hoc resistimus, tyrannidi magis quam potestati obuiamus, homini scilicet potius quam Deo, quia hoc ex se praesumit, non ex Deo agit. Quando uero in his ad quae legitime constitutus est ei resistimus, tunc potestati contraimus.