Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[13:6] IDEO ENIM ET TRIBUTA PRAESTATIS: MINISTRI ENIM DEI SUNT, IN HOC   IPSUM SERVIENTES.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13:6] IDEO ENIM ET TRIBUTA PRAESTATIS: MINISTRI ENIM DEI SUNT, IN HOC   IPSUM SERVIENTES.

 

IDEO ENIM, quia uidelicet ita uobis necessarii sunt, uindicando scilicet de his qui male agunt, ut dictum est, tributa eis persoluitis; IN HOC IPSI, scilicet Deo, SERVIENTES quod uindicant mala, uel de hoc ipso quod tributa suscipiunt, officium suum implere ualentes, quod nequaquam sine his expensis possent exercere, et ideo quia sic conscii estis uel quia hinc ita Deo militant.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License