Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[13:7] REDDITE OMNIBUS DEBITA: CUI TRIBUTUM, TRIBUTUM: CUI VECTIGAL,   VECTIGAL: CUI TIMOREM, TIMOREM: CUI HONOREM, HONOREM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13:7] REDDITE OMNIBUS DEBITA: CUI TRIBUTUM, TRIBUTUM: CUI VECTIGAL,   VECTIGAL: CUI TIMOREM, TIMOREM: CUI HONOREM, HONOREM.

 

REDDITE illis OMNIBUS quae pro hoc debetis; CUT TRIBUTUM scilicet debetis, TRIBUTUM reddite. Origenes:

 

     Tributa terrae, uectigalia negotiationis.

 

Haymo:

 

     CUI TRIBUTUM debetis reddere, reddite, sicut et ipse Conditor pro se et pro Petro didrachma. "Tributum" dicitur a tribunis et "tribuni" a tribus. Siquidem Romulus in tres partes populum sibi subditum diuisit, in senatores scilicet qui et consules uocabantur, in milites et agricolas; et unicuique parti principem unum constituit qui etiam tribunus dicebatur, eo quod uni ex partibus praeesset. Census uero qui a subditis exigebatur "tributum" dicebatur. CUI VECTIGAL. "Vectigal" est tributum fiscale, et dicitur a uehendo, eo quod accipiatur de uectitus, id est de portatis mercibus.

 

CUI TIMOREM. Iracundis maxime praelatis timor est exhibendus, ne ira commoti plus uindicent quam oporteat. Mansueti uero tanto amplius sunt honorandi, quo eos patientia digniores uel benigniores facit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License