IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [13:8] NEMINI QUICQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS: QUI ENIM DILIGIT PROXIMUM LEGEM IMPLEVIT. |
[13:8] NEMINI QUICQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS: QUI ENIM DILIGIT PROXIMUM LEGEM IMPLEVIT.
NEMINI QUIDQUAM DEBEATIS, hoc est ita uos ab omnibus debitis absoluite, ut nihil praeter caritatem debere uos recognoscatis. Quae sic semper est soluenda ut semper debeatur, et sic semper est impendenda ut tunc maxime retineatur cum impenditur. Pecunia autem cum persoluitur, ei cui redditur accedit et a reddente discedit. Diligere alterum est ei propter ipsum bene optare.
INVICEM, hoc est inter uos, ut sit mutua dilectio.
PROXIMUM, intellige omnem hominem qui humanitatis natura nobis coniunctus est et ex eodem patre Adam communem nobiscum ducit originem. Si enim Apostolus proximum intelligat Iudaeum tantum, secundum quod in lege dicitur: Non foenerabis proximo tuo sed alieno, nequaquam stare potest quod ait eum qui diligit proximum non adulterari etc., cum uidelicet haec etiam committi in infidelibus possint.
LEGEM Moysi dicit, ubi quae subiungit praecepta continentur.