IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [13:9] NAM: NON ADULTERABIS: NON OCCIDES: NON FURABERIS: NON CONCUPISCES: ET SI QUOD EST ALIUD MANDATUM, IN HOC VERBO INSTAURATUR: DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TE IPSUM. |
[13:9] NAM: NON ADULTERABIS: NON OCCIDES: NON FURABERIS: NON CONCUPISCES: ET SI QUOD EST ALIUD MANDATUM, IN HOC VERBO INSTAURATUR: DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TE IPSUM.
NAM NON ADULTERABIS. Adulterari seu moechari pro omni illicito concubitu lex ponere uidetur. Alioquin nusquam illam fornicationem excluderet quae ab eis committitur qui coningati non sunt. Cum itaque dicit: NON ADULTERABIS, speciem pro genere ponit, sicut e conuerso cum subdit NON OCCIDES, genus pro specie. Non enim occidi ab homine bestiam sed hominem uetat. Tunc autem homo hominem occidit, non Deum per eum, ut supra quoque innuimus, quando id propria gerit uoluntate, non dininae legis sanctione constrictus. De qua quidem iniusta occisione Dominus Petrum instruens ait:
Qui acceperit gladium, gladio peribit.
Qui per se acceperit, ait, non cui a potestate traditur, ad iustitiam scilicet exercendam, gladio perire dignus est. Tunc etiam per se tantummodo absque Deo id facit, cum ad propriam uoluntatem implendam, non ad iustitiam exercendam id agens, homicida fit. Unde Augustinus, Quaestionum in Exodo capitulo XXVII:
Cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat quem scit a iudice occidi debuisse.
NON FURABERIS, id est non fraudulenter aliena tolles. Non enim Hebraei furtum fecerunt cum iussu diuino Aegyptios spoliauerunt ab his quae Dei magis quam ipsorum erant.
FALSUM TESTIMONIUM contra conscientiam scilicet loquendo.
NON CONCUPISCES, aliena scilicet non solummodo non tolles.
ET SI MANDATUM, subaudis dilectionis, IN Hoc praecepto completur: DILIGES etc. Aliud est dicere SICUT TE, aliud 'quantum te'. Ibi quippe similitudo, hic aequalitas ostenditur. Unde et cum Veritas ait:
Estote misericordes sicut et Pater uester caelestis
similitudinem potius misericordiae quam aequalitatem expressit. Si autem unumquemque quantum me diligere deberem, omnes aequaliter a me diligendi essent. At uero cum nemo nisi propter Deum diligi debere uideatur, tanto amplius quisque diligi dignus est quanto Deo carior habetur et melior est. Si enim Deus, quia melior est, super omnes est diligendus, quicumque post eum meliores sunt, amplius diligendi sunt quam alii. Aliter quippe ordinata caritas non est.
Eum autem plus diligimus cui ut beatior sit optamus, licet ei de corporalibus bonis minus ministremus uel de eius salute minus quam de nostra, uel eorum qui spiritualiter nobis adhaerent, curam agamus. Tunc autem quemlibet sicut nos diligimus cum eum ad beatitudinem sicut nos peruenire uolumus, eadem scilicet intentione circa eum habita quae circa nos, quia uidelicet hoc ei bonum existimamus esse sicut et nobis. Fortassis enim cum quis alium oderit, eum in paradiso iam esse uellet, quo nihil melius ei optare potest; nec tamen ideo eum diligit, cum id non tam propter eum quam propter se ab eo liberandum faciat.