IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[13:10] DILECTIO PROXIMO MALUM NON OPERATUR. PLENITUDO ERGO LEGIS EST DILECTIO.
DILECTIO PROXIMI. Vere qui diligit proximum non adulterabit, non occidet etc., quia nullum penitus MALUM OPER1LTUR. Unde apparet Dauid, dum cum Bersabee fornicaretur uel Uriam ad mortem proderet, nequaquam proximum dilexisse; sed et cum alius dicat apostolus:
Qui enim non diligit proximum quem uidet, Deum quem non uidet quomodo potest diligere?
utique nec Deum tunc dilexisse uidetur. Quomodo etiam dici potest alterum diligere sicut se ipsum, cum nec se ipsum uere diligat qui a morte animae sibi peccando non parcit? Scriptum quippe est:
Qui diligit iniquitatem, odit animam suam.
PLENITUDO ERGO. Quandoquidem scilicet proximi etiam dilectio legem implet, ut dictum est, ergo multo magis de genere ipsius, quod EST DILECTIO, id recipi constat. Cum uero tota meritorum nostrorum summa in dilectione Dei consistat et proximi, diligenter utraque, si possumus, a nobis est describenda; et insuper demonstrandum quomodo, praetermissa Dei dilectione quae maior est, ausus sit Apostolus dicere dilectionem proximi legem implere.
Dilectio Dei ex toto corde in nobis est optima illa erga Deum uoluntas, qua ei tanto amplius placere studemus quanto amplius ei placendum esse recognoscimus. Ex toto autem corde seu ex tota anima id agimus quando sic ad eum penitus nostrae dilectionis intentionem dirigimus, ut non tam quid nobis utile sit quam quid ei placitum sit attendimus. Alioquin nos potius quam ipsum dilectionis nostrae finem, id est finalem et supremam institueremus causam. Dilectio uero Dei erga nos est ipsa diuinae gratiae de salute nostra dispositio. Proximum uero tamquam se diligit qui propter Deum tam bonam erga eum uoluntatem habet, ut sic se propter eum gerere studeat, ne ille de se iuste conqueri possit, sicut nec ipse sibi ab illo uult fieri de quo iuste conqueri queat.
Ad hanc autem proximi dilectionem illa duo naturalis legis praecepta pertinent:
Quod tibi non uis fieri, alteri ne feceris
et
Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis.
Quorum quidem praeceptorum intelligentia quae sit habenda, non fortassis omnibus patet. Saepe enim ex caritate aliis honorem aut beneficium impendimus quod ab aliis suscipere recusamus, uel saepe alios pro iustitia punimus uel etiam interficimus, cum hoc ab aliis nullatenus pati uelimus. Quis etiam nesciat nonnumquam nos uelle ipsa nobis fieri quae non conuenit? Nec tamen ideo nos aliis ea facere debere. Ut si uelim mihi assentire in malo, numquid aliis similiter assentire debeo ad peccandum? Saepe etiam praelato de subiectis exigunt talia obsequia quae nequaquam conuenit eos subiectis reddere , et pauperes a diuitibus multa sibi fieri uolunt quae minime ipsi aliis facere possunt, ut uidelicet hoc implere queant:
Quae uultis ut faciant uobis... etc.
nisi forte dicatur hoc non esse generale praeceptum sed his tantum hoc praecipi qui uicem beneficiorum referre possunt, sicut et cum dicitur:
his tantum qui hoc possunt iniungitur.
Ut autem breuiter obiectis respondeamus, cum dicitur
et
Quae uultis ut faciant... etc.
sic accipi debent ut illud de iniuriis cauendis, istud de beneficiis impendendis intelligas, ac si dicatur: Sicut te iniuriari non uis, sic ab alienis abstine offensis, et sicut tibi in necessitatibus tuis uis misericorditer subueniri, ita et aliis subueni, si possis, in suis. Nemo autem bonus se id posse fatetur quod sui iuris non esse uel sibi minime conuenire credit. Cum autem Deus propter se tantum sit diligendus, proximus autem propter Deum, constat in dilectione proximi dilectionem Dei includi, cum ipsa uidelicet sine dilectione Dei esse non possit. Unde et cum eam describeremus, prouide 'propter Deum' adiecimus. Dilectio uero Dei, cum naturaliter prior sit dilectione proximi sicut et Deus naturaliter prior est proximo, non ita e conuerso dilectionem proximi necessario comprehendit, cum sine proximo Deus diligi sicut etiam esse potest. Unde bene dilectionem proximi potius quam dilectionem Dei legem adimplere uidetur Apostolus dixisse.
Non immerito quaeri potest si eos quoque diligere debeamus, qui in inferno sunt uel qui praedestinati ad uitam non sunt? aut si sancti in alii etiam uita omnem proximum ita ut se diligent, tam eos scilicet quos damnatos iam uident uel damnandos, Deo reuelante, praeuident, quam electos? Sed cum in proximo, sicut diximus, omnis homo sit intelligendus, quomodo dilectionem proximi retinebunt, si quosdam non diligent? Aut quomodo ibi quam hic perfectiores habentur si in eis dilectio proximi sit contracta uel diminuta? Neque enim cum sanctos angelos diligamus, peruersos diligere debemus. Quomodo ergo rationabilis est uel eorum uel nostra dilectio, si in ipsa etiam diaboli membra complectamur? Numquid quia in hac uita qui praedestinati sint uel non sint ignoramus, ideo rationabiliter agamus omnes diligendo uel pro omnibus etiam orando? Aut si hoc fieri rationabile non est, quomodo id facere iubemur pro ipsis et non potius pro nobis, cum nobis magis quam ipsis proficiat? Quomodo etiam recta est intentio quae erronea? Quia enim id eis profuturum esse credimus, id agimus. Aut si nos adhuc ignorantia excusat, quid de hoc respondemus quod -- cum non omnes saluandos esse sciamus, sed paucissimos iuxta illud Veritatis:
Multi uocati, pauci uero electi
et
Arcta est uia quae ducit ad uitam... etc.
-- tamen omnes saluari uolumus et pro omnibus oramus scientes scilicet nec nostram uoluntatem nec orationem effectum consequi debere?
Habe caritatem et fac quidquid uis.
et recordaris illud Hieronymi:
Unde saepe caritas modum nos ita excedere compellit, ut fieri uelimus quod fieri nequaquam bonum est aut iustum, et e contrario nolle fieri quod fieri bonum est, sicut interfici sanctos uel affligi, quae etiam eis cooperantur in bonum.
Sed hanc Ethicae nostrae reseruamus discussionem.