Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[13:11] ET HOC SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST IAM NOS DE SOMNO    SURGERE. NUNC ENIM PROPIOR EST NOSTRA SALUS, QUAM CUM    CREDIDIMUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13:11] ET HOC SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST IAM NOS DE SOMNO    SURGERE. NUNC ENIM PROPIOR EST NOSTRA SALUS, QUAM CUM    CREDIDIMUS.

 

ET HOC SCIENTES. Sic construe: ET HOC SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST IAM NOS DE SOMNO SURGERE. Abiiciamus ergo opera tenebrarum etc. De somno, id est negligentia uel torpore boni operis. Cum dicit 'hora' quae modicum est tempus, non diem uel hebdomadam seu mensem uel annum, sine dilatione nos id facere adhortatur. Quo enim breuius est tempus quo aliquid est agendum, citius hoc est faciendum.

 

NUNC ENIM. Ideo celeriter surgendum nobis est a somno quia nunc, iam fidei nostrae bonds operibus superadditis, propinquiores sumus ad percipiendum aeternae uitae brauium QUAM CUM primo CREDIDIMUS, in ipso scilicet nostrae conuersionis exordio.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License