Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[13:12] NOX PRAECESSIT, DIES AUTEM APPROPINQUAVIT. ABICIAMUS ERGO    OPERA TENEBRARUM, ET INDUAMUR ARMA LUCIS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13:12] NOX PRAECESSIT, DIES AUTEM APPROPINQUAVIT. ABICIAMUS ERGO    OPERA TENEBRARUM, ET INDUAMUR ARMA LUCIS.

 

Metaphoram qua dixit a somno iam nobis surgendum esse, conuenientibus prosequitur uerbis, dicens iam noctem praecessise, quae dormitionis est tempus, et diem aduenisse.

 

Nox ignorantia salutis est, DIES cognitio uel illuminatio. Non mirum dum hac nocte premebamur, si pigri ad operandum eramus. Expulsa est caecitas infidelitatis de cordibus, adueniente doctrina Christi qui ait:

 

     Ego sum lux mundi.

 

Nec tam nos ab hac nocte quam ipsa a nobis recessit, nec tam nos ei quam ipsa nobis APPROPINQUAVIT, quia, nobis nequaquam id requirentibus, diuina sic operata est gratia sicut de ipso scriptum est Domino:

 

     Inuentus sum a non quaerentibus me.

 

ABIICIAMUS ERGO. Quandoquidem scilicet nox ista iam PRAECESSIT et dies APPROPINQUAVIT, nec dicit iam abiiciantur sed abiiciamus quia iam per fidem illuminati, operari ualemus.

 

OPERA TENEBRARUM dicit mala opera, iuxta illud Veritatis:

 

     Omnis qui male agit, odit lucem

 

uel opera infidelium et tenebrosorum quibus nondum Sol iustitiae iste ortus est, ut eorum illuminet corda.

 

ARMA LUCIS uirtutes sunt fidelium quibus contra uitia uel diabolicas tentationes dimicant.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License