Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[13:13] SICUT IN DIE HONESTE AMBULEMUS: NON IN COMESATIONIBUS, ET    EBRIETATIBUS, NON IN CUBILIBUS, ET IMPUDICITIIS, NON IN    CONTENTIONE, ET AEMULATIONE:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[13:13] SICUT IN DIE HONESTE AMBULEMUS: NON IN COMESATIONIBUS, ET    EBRIETATIBUS, NON IN CUBILIBUS, ET IMPUDICITIIS, NON IN    CONTENTIONE, ET AEMULATIONE:

 

Sic, inquam, induamur arma lucis, ut ita induti HONESTE AMBULEMUS tamquam IN DIE quando pretiosioribus indumentis quisque induitur. NON IN. Quae sint abiicienda opera prius docet. Non in COMESSATIONIBUS, subaudis AMBULEMUS, hoc est pedes nostros, qui affectus animi intelliguntur, in istls non ponamus. Comessatio conuinium dicitur de dinersis familiis congregatum, ubi quisque de suo aliquid ponit, et ideo securius comedit tamquam de suo uescens, atque auidius ne quasi minus cibi consumens et aequaliter expendens iniuriari uideatur, et tanto licentius gulae indulget quanto plurimorum exemplis incitatur. Dicitur itaque comessatio quasi communis, ut dictum est, esus, a 'comedendo' scilicet, hoc est simul edendo.

 

Hieronymus:

 

     Comessatio est mensae collatio.

 

Quales quidem comessationes et Salomon in Prouerbiis interdicens ait:

 

     Noli esse in conuiuiis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad uescendum conferunt, quia uacantes potibus et dantes symbola consumentur.

 

Haymo:

 

     Comessatio dicitur mensae alternatio. Sunt enim conuiuia quae celebrantur alternatim et praeparantur a sociis per dies et uices. Sunt alia quae ex communione, quando unus affert panem, alius carnes, alius uinum... etc.

 

     Briam genere masculino dicimus calicem aptum potationi a quo dicitur 'ebrietas' quae est potatio nimia.

 

Quod autem hoc loco dicit Apostolus: NON IN COMESSATIONIBUS ET EBRIETATIBUS, ad illud respicit qund in Euangelio Dominus ait:

 

     Videte ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate

 

hoc est superfluo cibo et potu.

 

NON IN CUBILIBUS. Quae comessationes et ebrietates sequantur consequenter adiungit, ut eo amplius uitentur quo ex eis peiora proueniunt. Cubilia proprie ferarum sunt uel irrationalium animalium, quibus ebriorum lecti comparantur, in quibus, imagine Dei, id est ratione, per ebrietatem extincta, facti sunt sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Ebrietatem quoque impudicitia sequitur. Unde et idem alibi exhortatur Apostolus:

 

     Nolite inebriari uino in quo est luxuria.

 

Quod pessimo nobis exemplo beati Loth ebrietas exhibet. Tale est ergo in cubilibus ET IMPUDICITIIS ac si diceret in cubilibus impudicis, ubi absque omni reuerentia quasi pecudes ebrii luxuriantur. Ad has maxime comessationes et ebrietates, impudicitiae praedicator Ouidius fornicarios uenire adhortatur, ut inde facile fornicationum suarum occasionem assumant.

 

NON IN CONTENTIONE. Tumultuosa est ebrietas et facile in contentionem prorumpit et litiget. Aemulationem dicit zelum malum id est commotionem odii in alterum, quod maxime ex conuiciis uel iniuriis contentionum sequitur. Fere enim omnes et maxime liberales homines magis ex turpitudine uerborum quam ex iactura damnorum in odium accenduntur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License