IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[14:1] INFIRMUM AUTEM IN FIDE ASSUMITE, NON IN DISCEPTATIONIBUS COGITATIONUM.
INFIRMUM AUTEM. Cum superius dixisset non in contentione, hic praecipue cuidam peruersae contentioni in primitiua ecclesia statim exortae finem imponere studet. Quidam enim, ad fidem nouiter conuersi Iudaei et nondum de libertate Christianae fidei satis instructi, putabant adhuc etiam carnales obseruantias legis retinendas esse et praecipue a cam porcine et caeteris cibis quos lex interdixit, nunc quoque abstinendum esse, eo maxime fortassis quod quidquid abstinentiae esse uidetur, uirtuti deputatur. Sicut ergo superius superfluas comessationes interdixit ita hic superfluis abstinentiis consulit, ne per huius contentionis dissensionem, infirma adhuc, hoc est imperfecta, Iudaeorum conuersorum fide, adeo illos scandalizaret ut ad Iudaismum redirent, si ab his scilicet interdicerentur abstinentiis quas lex ante sanxerat, immo ipse Dominus per legem.
Unde his, qui inter Romanos perfectae fidei uel doctrinae iam in talibus erant, consulit Apostolus, ut si quis de nouiter conuersis Iudaeis adhuc infirmus, hoc est imperfectus in fide sit, nondum uidelicet credens Christum seu euangelicam doctrinam ad salutem aufficere sine carnalibus legis obseruantiis, non ideo eum abiiciant; sed assumant eum, uenientem scilicet ad conuersionem, non disceptantes de cogitationibus eius, hoc est de hoc quod in talibus credit non contendentes. Facile enim contingere poterit ut qui adhuc in exordio suae conuersionis imperfectae est fidei, paulatim postmodum instructus ad perfectionem perueniat.