Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:2] ALIUS ENIM CREDIT MANDUCARE OMNIA: QUI AUTEM INFIRMUS EST,   OLUS MANDUCAT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:2] ALIUS ENIM CREDIT MANDUCARE OMNIA: QUI AUTEM INFIRMUS EST,   OLUS MANDUCAT.

 

ALIUS ENIM. Unde disceptationes, id est contentiones, huiusmodi sint exponit, dicens quia alius, quam ille scilicet praemissus qui imperfectae est fidei, CREDIT SE MANDUCARE OMNIA, hoc est licere sibi quibuslibet cibis uesci, ut nullum uidelicet inde reatum propter legem incurrat.

 

QUI AUTEM, ac si diceret: sed qui hoc non credit abstineat, ab his scilicet quos ueretur cibis, ne uidelicet contra conscientiam propriam agens peccet. Et hoc est QUI INFIRMUS EST, in hac scilicet fide ciborum, timens uidelicet se contaminari quibusdam cibis, OLUS MANDUCET, hoc est id ei consulo ut eis utatur cibis quos et facile possit habere et minus scandali aliis inde praebere, et nonnullam etiam suae religionis commendationem accipere. Si enim alias carnes ederet, alias non, facile iudaizare conuinceretur. Sed cum ab omnibus communiter abstinet et uilioribus contentus est cibis, religioni potius quam errori fidei deputatur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License