Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:3] IS QUI MANDUCAT, NON MANDUCANTEM NON SPERNAT: ET QUI NON   MANDUCAT, MANDUCANTEM NON IUDICET: DEUS ENIM ILLUM ASSUMPSIT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:3] IS QUI MANDUCAT, NON MANDUCANTEM NON SPERNAT: ET QUI NON   MANDUCAT, MANDUCANTEM NON IUDICET: DEUS ENIM ILLUM ASSUMPSIT.

 

IS QUI. Postquam dixit in talibus non esse contendendum, dicit etiam non ab altero in corde suo aduersus alterum esse superbiendum, ut uidelicet is, qui MANDUCAT omnia, quasi de perfectione suae fidei gloriando SPERNAT eum in corde suo et quasi damnandum censeat qui non manducat omnia, hoc est a quibusdam abstinet. ET QUI NON MANDUCAT, scilicet omnia similiter, NON ideo IUDICET, hoc est damnandum censeat. MANDUCANTEM quasi legis transgressorem.

 

DEUS ENIM ILLUM, tam scilicet qui manducat quam qui abstinet assumit, non abiicit. Multi etenim, ad fidem conuersi sunt in multis adhuc errantes et postea paulatim inde correcti et edocti sunt. Nota quod ait 'assumptum' potius a Deo quam 'per se uenientem', iuxta illud Veritatis:

 

     Nemo uenit ad me nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License