IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [14:4] TU QUIS ES, QUI IUDICES ALIENUM SERVUM? SUO DOMINO STAT, AUT CADIT: STABIT AUTEM: POTENS EST ENIM DEUS STATUERE ILLUM. |
[14:4] TU QUIS ES, QUI IUDICES ALIENUM SERVUM? SUO DOMINO STAT, AUT CADIT: STABIT AUTEM: POTENS EST ENIM DEUS STATUERE ILLUM.
TU QUIS ES? ac si diceret: quem te esse existimas qui praesumis SERVUM alterius iudicare, hoc est de his quae agenda sunt ei pro tuo arbitrio disponere? Quod est dicere: dimitte hanc ordinationem uitae serui DOMINO suo qui uel per se ipsum uel per uicarios suos de his cum uoluerit eum instruat, non tu qui conseruus es, nec uenisti imperare sed obedire; sicut et ille suo Domino, hoc est arbitrio Domini sui, tam bonus eius status in fide quam lapsus in errorem relinquendus est, et ad ipsum tantummodo spectat utrumque, a quo ipse quod meruerit recepturus est.
STABIT AUTEM, ac si diceret: dixi STAT AUT CADIT; sed quia quae dubia sunt in meliorem partem interpretari uel exponere debemus, dico potius stabit, hoc est non propter hoc damnabitur quod uel zelo legis abstinet, ne contra conscientiam peccet. POTENS EST ENIM, ac si diceret: ideo quod melius est opinor uel caritatiue assero, quia nihil aduersari uidetur quare hoc sperandum non sit. Et hoc est potens est DEUS etc. Id enim Deus posse dicitur quod, ne ab eo fiat, nulla impediri ratione uidetur uel auctoritate contradicitur. Tale est ergo potens est Deus ac si dicatur: nulla ne hoc faciat contraire ratio uidetur.