Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:5] NAM ALIUS IUDICAT DIEM PLUS INTER DIEM: ALIUS IUDICAT OMNEM   DIEM: UNUSQUISQUE IN SUO SENSU ABUNDET.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:5] NAM ALIUS IUDICAT DIEM PLUS INTER DIEM: ALIUS IUDICAT OMNEM   DIEM: UNUSQUISQUE IN SUO SENSU ABUNDET.

 

NAM ALIUS. Unde ita alii alits iudicent uel reprehendant subiungit Apostolus, ex propriis scilicet conscientiis, cum alius scilicet censeat obseruandum in abstinentia supradictorum DIEM INTER DIEM, id est diem aliquam alil die interposita sicut modo quarta et sexta feria, quibus maxime ab omnibus quoque carnibus abstineri soles, propter edomandam scilicet carnem, non propter aliquod legis mandatum alius omnem diem, scilicet obseruandam esse, ab his uidelicet carnibus quas lex interdicit.

 

UNUSQUISQUE in talibus, his scilicet diiudicandis uel deliberandis de quibus nulla adhuc discussio uel ratione uel auctoritate facta est.

 

ABUNDET IN SUO SENSU, hoc est suam magis opinionem quam alterius sequatur. Nondum enim ab Apostolo uel ab aliis doctoribus manifesta ratio tradita Romanis istis fuerat, cur propter praeceptum legis haec abstinentia seruanda non esset.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License