Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:6] QUI SAPIT DIEM, DOMINO SAPIT. ET QUI MANDUCAT, DOMINO MANDUCAT:   GRATIAS ENIM AGIT DEO. ET QUI NON MANDUCAT, DOMINO NON   MANDUCAT, ET GRATIAS AGIT DEO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:6] QUI SAPIT DIEM, DOMINO SAPIT. ET QUI MANDUCAT, DOMINO MANDUCAT:   GRATIAS ENIM AGIT DEO. ET QUI NON MANDUCAT, DOMINO NON   MANDUCAT, ET GRATIAS AGIT DEO.

 

QUI SAPIT DIEM, ac si diceret: ideo quisque uestrum in talibus adhuc prorsus indicio relinquatur quia aliter contra conscientiam agendo peccaret, sicut postmodum scilicet dicitur quia Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et hoc est Qui sapit diem, hoc est credit aliquam obseruari debere, ad honorem Domini hoc facit, cui scilicet per abstinentiam hanc moderatam placere se credit.

 

ET QUI MANDUCAT, hoc est a nullis sibi umquam abstinendum credit, cum uidelicet nullam rebellionem carnis quae domanda sit sentiat, uel infirmitatem patiatur quae abstinentiae contraria sit. Nondum enim in tempore apostolorum Quadragesimae uel sextae feriae sic institutam esse abstinentiam uel confirmatam credimus.

 

DOMINO MANDUCAT, hoc est ad honorem similiter eius, propter hoc uidelicet quod statim subiungit quia GRATIAS ei AGIT, id est laudem refers, de refectione scilicet ab eo sibi praestita. EX quo perpendendum est quantae sit culpae has grates post cibum Domino non referre.

 

ET QUI NON MANDUCAT, hoc est penitus abstinet propter legem ab his quae ipsa prohibet, ad honorem Domini NON MANDUCAT, hoc est abstinet. Non enim hanc obedientiae reuerentiam legi exhibet, nisi propter Deum qui eam dedit; et cum abstineat insuper de perceptione alterius cibi concessi et a Deo praestiti, gratias agit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License