IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[14:7] NEMO ENIM NOSTRUM SIBI VIVIT, ET NEMO SIBI MORITUR.
NEMO ENIM. Ideo et manducans et abstinens ad honorem Domini hoc agit, quia semper, tam uiuendo scilicet quam moriendo, electi Dominum honorant. Viuendo quidem glorificant iuxta illud Veritatis:
Luceant opera uestra bona et glorificent Patrem uestrum qui in caelis est.
Mors quoque iustorum Deum glorificat, sicut de Petro dicitur:
Significans qua morte clarificaturus esset Deum
quando nec in exitu quoque suo iustus a bonis operibus et oratione uel a laude sui Creatoris cessat. Tanto enim sollicitius quisque se praeparat quanto amplius ad coronae suae perceptionem propinquat. Sibi uiuere uel sibi mori dicitur qui ad commoda sua uel propriam gloriam potius quam ad honorem Dei haec disponere intendit. Multi etenim, morte quoque sua magnitudinem animi sui ostentantes, gloriam sibi acquirere cupierunt; uel sibi etiam inferentes manus, morte cruciatus suos finiendos esse crediderunt.