IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [14:9] IN HOC ENIM CHRISTUS ET MORTUUS EST, ET REVIXIT: UT ET MORTUORUM ET VIVORUM DOMINETUR. |
[14:9] IN HOC ENIM CHRISTUS ET MORTUUS EST, ET REVIXIT: UT ET MORTUORUM ET VIVORUM DOMINETUR.
IN HOC ENIM, ac si diceret: In hoc quod MORTUUS EST, pro nobis scilicet et propter delicta nostra, ET RESURREXIT, scilicet similiter pro nobis et propter iustificationem nostram, sicut idem supra dixit Apostolus; meruit tam morti nostrae quam uitae dominari, ut sicut utrumque pro nobis fecit ita tam moriendo quam uinendo nonnisi ei obedire et eius uoluntatem implere quaeramus. Aliter enim mortuorum Dominus non est sed quasi hostis puniendo, nisi etiam usque ad mortem in eius obedientia persistamus, parati animam non solum propter eius confessionem sed etiam pro fratribus ponere.