IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [14:10] TU AUTEM QUID IUDICAS FRATREM TUUM? AUT TU QUARE SPERNIS FRATREM TUUM? OMNES ENIM STABIMUS ANTE TRIBUNAL DEI. |
[14:10] TU AUTEM QUID IUDICAS FRATREM TUUM? AUT TU QUARE SPERNIS FRATREM TUUM? OMNES ENIM STABIMUS ANTE TRIBUNAL DEI.
TU AUTEM QUID. Postquam dixit
Tu quis es, qui iudicas alienum seruum?
addit nunc FRATREM TUUM, ut si hoc uidelicet pro iniuria quam facit Domino suo non dimittit saltem pro fraterna dilectione, ne scilicet fratrem suum scandalizet, eum sic iudicare desistat.
AUT si non iudicas, QUARE SPERNIS in talibus ubi magis intentio quam actio discutienda est, cum nondum uidelicet inde certa sit prolata sententia? Pro talibus enim et similibus definiendis unde Romani altercabantur, in ipso epistolae suae principio Apostolus dixit se ad eos desiderare uenire, ut aliquem in eis sicut et in caeteris gentibus fructum haberet.
OMNES ENIM, ac si diceret: non ita praesumatis dubia iudicare qui de certis a Deo cum omnibus aliis hominibus estis iudicandi, sed ei potius hoc iudicium reseruate qui recte de omnibus habet iudicare. Et hoc est OMNES ENIM. Unde et Veritas:
Nolite iudicare et non iudicabimini
hoc est non appetatis iudicare ne hinc iudicemini atque damnemini; et ipse alibi Apostolus:
Nolite ante tempus iudicare, quoadusque... etc.
Si autem diligentius consideremus, sicut Dei potius est occidere quam nostrum, sic est indicare; et postremo sicut omnia ad gloriam eius debemus facere ita ipse potius per nos cuncta haec operari debet quam nos ipsi. Tunc uero Deus iudicium potius facit quam homo, quando ipse uel per legem aliquam uel inspirahonem internam quid dicendum sit nos instruit, ut a nobis recitandum postea sit eius iudicium, non faciendum.
Tribus itaque modis de aliquo prius dubio iudicari uidetur per Deum uidelicet ipsum sicut exposuimus, per aliquam rei manifestationem, per hominem de sua scilicet opinione praesumentem. Cum autem aliquo euentu rei quod dubium fuerat manifestatur, ipsa res indicare, non homo, dicitur. In dubiis itaque tantum homo iudicare dicitur. Quod omnino prohibetur, quando uidelicet propriam tantum existimationem sequens praesumit definire, cum nec per Deum adbuc nee per ipsam rei experientiam contingit eum eertum esse.
STABIMUS, inquit, quasi erecti, ut cognosci ab omnibus possimus, ANTE TRIBUNAL, id est sedem iudiciariam, DEI potius qui falli non potest et iustus est quam hominis. Hanc quidem sedem Dei hominem a Verbo assumptum intellige. Pater enim omne iudicium dedit Filio quia Filius hominis est. In hoc quippe homine assumpto Filius Dei tam mortuus est quam resurrexit, sicut nunc dixit; et inde maxime nobis iudicium damnationis imminet, si mortuo pro nobis, ut dictum est, et resuscitato pro nobis, tam mors nostra quam uita inseparabiliter non adhaereat atque ad obediendum parata sit.