Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:8] PRIMUM QUIDEM GRATIAS AGO DEO MEO PER IESUM CHRISTUM PRO OMNIBUS  VOBIS; QUIA FIDES VESTRA ADNUNTIATUR IN UNIVERSO MUNDO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:8] PRIMUM QUIDEM GRATIAS AGO DEO MEO PER IESUM CHRISTUM PRO OMNIBUS  VOBIS; QUIA FIDES VESTRA ADNUNTIATUR IN UNIVERSO MUNDO.

 

PRIMUM QUIDEM. Ne praemissa epistolae salutatio magis ex occasione et consuetudine scribendi epistolae quam ex affectu caritatis prolata uideretur, quanta eos caritate amplectatur adnectit dicens se primum, id est maxime pro conuersione et fide Romanorum Deo gratias agere, cum pro omnibus tamen conuersis id faciendum sit. Oportebat etiam gratiam, quam in eos Apostolus habebat, prius eum ostendere, ut cum eos grauiter postmodum reprehenderet, ex amore id factum intelligerent et libentius eius correctionem uel admonitionem susciperent. Quasi ergo blandiendo, more sollertis oratoris, prius eos allicit ut ad audiendum attentiores ac beneuolos eos magis reddat.

 

[GRATIAS AGO]. Gratias alicui agere est pro beneficio ab eo gratis collato eum laudare, benedicere, glorificare.

 

DEO MEO PER IESUM CHRISTUM, hoc est [ei] qui mihi propitius factus est sicut et caeteris peccatoribus per Filium suum redemptorem ac mediatorem nostrum; uel GRATIAS AGO PER IESUM CHRISTUM quia id factum esse de conuersione Romanorum per Christum recognosco, non per nostram uirtutem sine caeterorum hominum. Qui etiam in laudem Dei me idoneum ex me esse non recognosco sed ex gratia Filii eius cui deseruio. De hoc, inquam, GRATIAS AGO.

 

QUIA FIDES VESTRA ANNUNTIATUR, hoc est diuulgatur ad laudem Dei et ad exemplum conuersionis aliorum IN toto MUNDO, id est ubique terrarum uel in maxima parte earum. Quo enim magis notus erat Romanus populus quasi caput totius mundi, magis ubique innotescebant quae apud Romanos fiebant, et quo superiores erant, magis exemplo sui caeteros ad conuersionem inuitabant. Unde Quintilianus de caeco:

 

     Quo, inquit, ad altiorem quisque honoris gradum extenditur, magis in exemplum spectantibus patet.

 

Item:

 

     Haec conditio superiorum est, ut quidquid faciunt praecipere uideantur.

 

Ex his quidem et consimilibus Apostoli uerbis quibus dicit se GRATIAS DEO agere PER IESUM CHRISTUM, ecclesia, nisi fallor, in consuetudinem duxit ut in celebrationibus missarum, cum Deo Patri gratiae referuntur, uel in ipsis orationum petitionibus semper adiungatur: "Per Dominum nostrum Iesum Christum" uel simile aliquid, ac si omne quod agimus recognoscamus Deo Patri minime placiturum, nisi per ipsum mediatorem qui nos ei reconciliauit; neque nos ab eo aliquod bonum adepturos, nisi per eumdem qui nobis ipsum pacificauit

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License