Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:11] SCRIPTUM EST ENIM: VIVO EGO, DICIT DOMINUS, QUONIAM MIHI    FLECTET OMNE GENU: ET OMNIS LINGUA CONFITEBITUR DEO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:11] SCRIPTUM EST ENIM: VIVO EGO, DICIT DOMINUS, QUONIAM MIHI    FLECTET OMNE GENU: ET OMNIS LINGUA CONFITEBITUR DEO.

 

SCRIPTUM EST ENIM. Isaiae testimonio probat quod omnes a Deo sint iudicandi.

 

VIVO EGO, ac si diceret: per memetipsum indeficienter uiuentem iuro. Genuflectitur iudici quando suppletur eius sententia, exspectatur cui resisti non potest.

 

OMNIS LINGUA in illo indicio confitebitur Domino quia conscientia uniuscuiusque, de qua dictum est

 

     In corde et corde locuti sunt

 

praestabitur eum uerum Dominum esse omnium, cum pro arbitrio eius omnium premia uel poenae disponentur, nec potens aliquis iudicio eius resistere ualebit.

 

In illo itaque iudicio tam iudicantes quam iudicandi, uel qui etiam iudicati sunt, genuflectent quoniam omnes uel timore poenarum uel perceptae gratiae beneficio sub tanto se iudice humiliabunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License