Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[14:13] NON ERGO AMPLIUS INVICEM IUDICEMUS: SED HOC IUDICATE MAGIS, NE    PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, VEL SCANDALUM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[14:13] NON ERGO AMPLIUS INVICEM IUDICEMUS: SED HOC IUDICATE MAGIS, NE    PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, VEL SCANDALUM.

 

NON ERGO, quia uidelicet ipse ita de omnibus, et maxime de his quorum dubia est intentio, iudicare habet.

 

AMPLIUS, id est post admonitionem hanc nostram seu praeceptionem, INVICEM, alter uidelicet alterum pro talibus damnundum esse reputando, [IUDICEMUS]; SED HOC MAGIS IUDICATE, id est potius obseruandum censete NE PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, hoe est ne aliquid faciatis cuius exemplo corruptus ipse corruat, uel scandalizatus et exasperatus reprehensione nostra a fide recedat.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License